- LUMBUS
- LUMBUSa lubedine, Isid. virium sedes in animali. Nahum. c. 2. v. 1. confirma lumbos. Et Ps. 69. v. 24. fac ut Lumbi eorum iugiter nutent. Hinc Roboam Idaeis, Minimus, inquit, digitus meus crassior est lumbis patris mei: et elumbis vulgo pro debili. Hos succingere ad iter parati solent. Unde inter quatuor animalia, quorum magnificus incessus est, prov. c. 30. v. 31. Gap desc: Hebrew i. e. succinctus lumbos, recensetur: quo nomine Bochart, equum intelligit, animal superbi incessûs et lumbos succingi solitum. Idem faciebant Pugiles decertaturi. Homer. Il. ψ. de Epeo et Euryalo.—— ζωςαμένω βούτην εἰς μέςςον ἀγῶνα.Unde Hebraeis verbum Gap desc: Hebrew, a nomine lumbos denotante, est ad militiam se accingere, quia et milites super lumbos sese accingebant. Iisdem Gap desc: Hebrew dicuntur, Lex. c. 3. v. 4. ubi de sacrificio Eucharistico offerre iubetur Sacerdos igne offerendum adipem etc. Praeterea ambos renes eius et adipem, qui erit super illos et, qui ad Ilia Gap desc: Hebrew. Ubi voce hac lumbos denotari, docet Bochart. quia illis non solum vicini sunt renes, sed et prorsus incumbunt, iisdem adeps, quo renes ambiuntur, immergitur: videturque ex Gap desc: Hebrew ἰξὺς factum, quâ voce lumbum Graecis significarinotum. Etymologus, ἡ ὀσφὺς Et vet. Auctor Isagog. ad Medicin. ὀσφὺν καὶ ἰξὺν nominariait eam partem, quâ cingimur et quae spinam excipit, h. e. lumbos. Quae ambae voces postmodum eo extensae, ut partes quoque vicinas, puta ilia, et ossa ilii, adeoque os femoris huic suppositum, atque inde femur ipsum, denotarent. Qua de re vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. de ritu vero sacro, succinctis lumbis, caloeatis pedibus et cum baculo in manu (qui viatorum, eorum qui operosum aliquid moliuntur, habitus est) comedendi Agnum Paschalem eod. l. c. 50. uti de lugentium ritu, cilicium lumbis imponendi, in eadem gente, supra ubi de Lugentium Ritibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.